Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1207

[1207] Cicero de divin. I 72 Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. Haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.