Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1189

[1189] Cicero de divin. II 63, 130. Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: Vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a diis ominibus portendantur: officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: Esse vim cernentem et explanantem, quae a diis ominibus signiticentur in somnis.