Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1180

[1180] Cicero de nat. deor. III 90. Non animadvertunt, inquit, omnia di, ne reges quidem. Quid est simile? Reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris effugerit, expetantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris.