Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1172

[1172] Lactantius de ira cp. 13. Sed Academici, contra Stoicos disserentes, solent quaerere, cur si deus omnia hominum causa fecerit etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra? Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt; aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas; sed eam processu temporum inveniri, sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit.