Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 117

[117] Cicero Acad. Pr. II 23 (i.e. Antiochus). Maxine vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo.