[1161] Cicero Acad. Pr. II 120. non mihi necesse -, quod tibi est, ⟨dicere⟩, cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis) tantam vim natricum viperarumque fecerit — —. negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliqui minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.