Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1153

[1153] Cicero de nat. deor. II 14, 37. Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum, vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata; ut eas fruges atque fructus, quos terra gignit, animantium causa; animantes autem hominum, ut equum vehendi causa, arandi bovem, venandi et custodiendi canem. (Ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum etc.).