[1121] Seneca de beneficiis lib. II cp. 29. Quicquid nobis (scil. a dis) negatum est, dari non potuit. — — circumeas licet cuncta et, qui nihil totum invenies quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles: bene aestimata naturae indulgentia confitearis necesse est, in deliciis te illi fuisse. Ita est: carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos conlocaverunt: magnus accepimus, maiora non cepimus.