Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1091

[1091] Cicero de nat. deor. II 64. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret, qui deus Graece id ipsum nomen habet; Κρόνος enim dicitur, qui est idem χρόνος, id est spatium temporis. — — ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia — — vinctus autem a Iove, ne immoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret.