[1079] Philo de provid. II § 41 (p. 76 Aucher). Si quae de Vulcano fabulose referuntur, reducas in ignem, et quod de Iunone, ad aëris naturam, quod autem de Mercurio ad rationem, sicut etiam cetera, quae cuique propria sunt, ad ordinem iuxta vestigium theologiae, tunc profecto poëtarum a te paulo ante accusatorum (i. e. Homeri et Hesiodi) laudator eris, utpote qui vere decenterque laudibus celebrarint divinitatem.