[97] quis ergo iste optimus quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum[370] ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti[371] gerentes, sunt etiam libertini optimates. numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi[372] nec furiosi[373] nec malis domesticis impediti. esto[374] igitur ut ii[375] sint, quam tu “nationem” appellasti, qui et[376] integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus[377] in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis.