Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 80

[80] et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum[313]; male dic Titio[314], Sabino[315] homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet[316], ferrum non recepit?

[cap.38] an haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid[317] reprehenditis?