[77] meministis tum, iudices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi[296] sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non privatum aut plebeium, sed patricium et praetorium esse arbitrarentur.
[cap.36] nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. “atqui vis in foro versata est.” certe; quando enim maior? lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitatione[297] animorum? nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo ⟨proposito⟩[298] imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla ⟨lata⟩[299] lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit?