[69] [cap.32] quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant[267], legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc[268] non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso[269], ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt[270]; ex quo intellectum est non mihi[271] absenti crevisse[272] amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram[273] non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc[274] habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.