Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 55

[55] [cap.25] sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum[216] multitudinem[217], cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ⟨ab⟩[218] uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata ⟨lege potestas per nov⟩am[219] legem fieret provinciae commutandae.