[52] primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis[208] id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam ⟨autem⟩[209] erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore[210] doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.