[43] scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope[162] vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret[163]? cui[164] denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam[165] in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, ⟨si⟩[166] cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem.