Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 36

[36] [cap.16] exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato ⟨populo⟩[136], tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me[137] timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor.