Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 24

[24] ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius ⟨consorti⟩onis[78] indicia redolerent[79], statuebam sic, boni nihil ab illis nugis[80] exspectandum[81], mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili[82] dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum[83] hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii[84] summi imperi nomine armati[85] rem publicam contrucidarunt[86]. foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum[87] sanciri posse dicebant.