[22] ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione [errore] hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. [cap.10] videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis[74] ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus.