Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 16

[16] hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata[57] consul, vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat[58], mihi iratus[59], ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, omni inaudita libidine exsanguis[60]?—