Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 137

[137] haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene[513] natura constitutis laudari et diligi[514]; nosse discriptionem civitatis a[515] maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus[516] rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt[517]; senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare[518], plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.