Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 132

[132] habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est “natio,” ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc “nationem” deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem[495], saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me[496] agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.