[12] ac postea quam est intellectum, ⟨M.⟩[35] Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem[36] eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus[37]. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem[38] ad rem gerendam excitarit, quos[39] stimulos admoverit homini studioso fortasse[40] victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor[41] rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum[42], impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e[43] nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus[44] Italiae[45] callis et pastorum stabula praeoccupare[46] coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.