Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 110

[110] an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? “est enim homo iste populo Romano deditus.” nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam[417] perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane ⟨Actaei⟩[418] iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe[419] oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.

[cap.52] ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui[420] ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non[421] concitator? cui bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem.