[106] [cap.50] nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum[404] removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de ⟨re publica⟩ populi Romani iudicium[405] ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici[406] posset? habitae sunt multae de me a[407] gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. erant[408] illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae.