Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 97

[97] occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse[270] statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?