Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 95

[95] [cap.34] videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, Rosci, facta sunt[261]; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi[262] es, Rosci[263], ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene[264], cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? qua in[265] re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia[266].