Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 92

[92] [cap.33] video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae[257] facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, Rosci[258], ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc[259] id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.