[84] causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse[237] profiteris[238]. de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. Cassius ille quem populus Romanus verissimum[239] et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat “cui bono” fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.