Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 80

[80] quid ergo est[220] quo tamen[221] accusator inopia argumentorum confugerit[222]? “eius modi tempus erat” inquit “ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.” interdum [223] mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere[224], accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne [225] cogitas te a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?