[74] quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos[193]? servosne an liberos? si liberos[194], quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? si Ameria[195], qui sunt ei[196]? cur[197] non nominantur? si Roma[198], unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus[199] est? quo modo persuasit? “pretium dedit”; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.