[67] nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint[176] agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae[177] sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium[178] poenas a consceleratissimis filiis repetant.