[58] [cap.21] quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? “ne [157] exheredaretur veritus est.” audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. “habebat pater in animo.” planum fac. nihil est; non quicum deliberaverit[158], quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: “ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud[159] spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore”[160]? haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.