[55] nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huic[146] inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam[147] putares aliquid valere oportere.