[47] “quid ad istas ineptias abis?” inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas[119] adsiduos esse cupiunt. verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et[120] nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc[121] ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti[122] nominem. etenim haec conficta arbitror esse a poetis[123] ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem[124] vitae cotidianae videremus[125].