[42] [cap.15] “nescio” inquit “quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.”[110] quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu[111] venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.