[40] quae res igitur tantum istum furorem sex. Roscio obiecit? “patri” inquit “non placebat.”[109] patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis.