Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 26

[26] Vsque adeo autem[72] ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata[73] reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil[74] agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.