[21] [cap.8] ne diutius teneam[56], iudices, societas coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret[57], cum etiam qui[58] antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci[59], hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec [60] omnia, iudices, imprudente Sulla facta esse certo[61] scio.