Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 18

[18] [cap.7] nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius[50] adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, ipse[51] autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas[52] rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum[53] nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.