Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 152

[152] an vero, iudices, vos non intellegitis[445] nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium[446] est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic[447] aliud videtis obstare Roscio[448] nisi quod patris bona venierunt?