[145] [cap.50] praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et[418] quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris[419], ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti[420]; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti[421]? si metus[422], ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod[423] bona quae Rosci[424] fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas[425] ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?