[141] hic ne[408] etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne[409] etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse[410] innocentis, id ipsum queror. [cap.49] idcircone exspectata[411] nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit[412] ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras[413] vexare possent?