[14] atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis[40] exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias[41] cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.