Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 138

[138] verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur[399] causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. [cap.48] etenim qui haec vituperare volunt[400] Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat[401] : “vellem quidem liceret; hoc dixissem.” dicas licet. “hoc fecissem.” facias licet; nemo prohibet. “hoc decrevissem.” decerne [402], modo recte; omnes approbabunt. “hoc iudicassem.” laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.