[134] Mitto hasce artis volgaris, coquos[389], pistores[390], lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis[391] tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam[392] officina nequitiae ac[393] deversorium flagitiorum omnium.