Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 132

[132] verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum[381] maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit[382], cuius honoris causa accusare se dixit Erucius...[383] Desunt non pauca. […] [384] [cap.46] […]... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.