Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 122

[122] [cap.42] Chrysogonus suine[344] malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc[345] primum in mentem venit dicere. meministis me ita distribuisse initio causam[346] : in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae[347] sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.