[116] [cap.40] videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum[321] posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque [322] ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimi[323] multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.